1
Marcus 14:36
Vulgata latina
VULG
Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
Compare
Explore Marcus 14:36
2
Marcus 14:38
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
Explore Marcus 14:38
3
Marcus 14:9
Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
Explore Marcus 14:9
4
Marcus 14:34
Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
Explore Marcus 14:34
5
Marcus 14:22
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
Explore Marcus 14:22
6
Marcus 14:23-24
Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Explore Marcus 14:23-24
7
Marcus 14:27
Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
Explore Marcus 14:27
8
Marcus 14:42
Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
Explore Marcus 14:42
9
Marcus 14:30
Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
Explore Marcus 14:30