1
Marcus 13:13
Vulgata latina
VULG
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Compare
Explore Marcus 13:13
2
Marcus 13:33
Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
Explore Marcus 13:33
3
Marcus 13:11
Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Explore Marcus 13:11
4
Marcus 13:31
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Explore Marcus 13:31
5
Marcus 13:32
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
Explore Marcus 13:32
6
Marcus 13:7
Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.
Explore Marcus 13:7
7
Marcus 13:35-37
vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.
Explore Marcus 13:35-37
8
Marcus 13:8
Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
Explore Marcus 13:8
9
Marcus 13:10
Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
Explore Marcus 13:10
10
Marcus 13:6
multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
Explore Marcus 13:6
11
Marcus 13:9
Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
Explore Marcus 13:9
12
Marcus 13:22
Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Explore Marcus 13:22
13
Marcus 13:24-25
Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum : et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
Explore Marcus 13:24-25