YouVersion Logo
Search Icon

ad Hebræos 1

1
1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis : 2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula : 3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis : 4tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. 5Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ? 6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei. 7Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui. 9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. 10Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli. 11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent : 12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? 14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?

Currently Selected:

ad Hebræos 1: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in

YouVersion uses cookies to personalize your experience. By using our website, you accept our use of cookies as described in our Privacy Policy