YouVersion Logo
Search Icon

Actus Apostolorum 16:27-28

Actus Apostolorum 16:27-28 VULG

Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.