1
ad Romanos 6:23
Vulgata latina
VULG
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Compare
Explore ad Romanos 6:23
2
ad Romanos 6:14
Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Explore ad Romanos 6:14
3
ad Romanos 6:4
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
Explore ad Romanos 6:4
4
ad Romanos 6:13
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.
Explore ad Romanos 6:13
5
ad Romanos 6:6
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
Explore ad Romanos 6:6
6
ad Romanos 6:11
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
Explore ad Romanos 6:11
7
ad Romanos 6:1-2
Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ? Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?
Explore ad Romanos 6:1-2
8
ad Romanos 6:16
Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?
Explore ad Romanos 6:16
9
ad Romanos 6:17-18
Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
Explore ad Romanos 6:17-18
Home
Bible
Plans
Videos