1
Apocalypsis 6:8
Vulgata latina
VULG
Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ.
Compare
Explore Apocalypsis 6:8
2
Apocalypsis 6:2
Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
Explore Apocalypsis 6:2
3
Apocalypsis 6:9
Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant
Explore Apocalypsis 6:9
4
Apocalypsis 6:10-11
et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
Explore Apocalypsis 6:10-11
5
Apocalypsis 6:4
Et exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
Explore Apocalypsis 6:4
6
Apocalypsis 6:17
quoniam venit dies magnus iræ ipsorum : et quis poterit stare ?
Explore Apocalypsis 6:17
7
Apocalypsis 6:12-13
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis : et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur
Explore Apocalypsis 6:12-13
8
Apocalypsis 6:5-6
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens : Veni, et vide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris.
Explore Apocalypsis 6:5-6
9
Apocalypsis 6:14-15
et cælum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt : et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium
Explore Apocalypsis 6:14-15