1
Apocalypsis 2:4
Vulgata latina
VULG
Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
Compare
Explore Apocalypsis 2:4
2
Apocalypsis 2:5
Memor esto itaque unde excideris : et age pœnitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
Explore Apocalypsis 2:5
3
Apocalypsis 2:10
Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.
Explore Apocalypsis 2:10
4
Apocalypsis 2:7
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
Explore Apocalypsis 2:7
5
Apocalypsis 2:2
Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces
Explore Apocalypsis 2:2
6
Apocalypsis 2:3
et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
Explore Apocalypsis 2:3
7
Apocalypsis 2:17
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
Explore Apocalypsis 2:17