1
Proverbia 22:6
Vulgata latina
VULG
Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Compare
Explore Proverbia 22:6
2
Proverbia 22:4
Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.
Explore Proverbia 22:4
3
Proverbia 22:1
Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona.
Explore Proverbia 22:1
4
Proverbia 22:24
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso
Explore Proverbia 22:24
5
Proverbia 22:9
Qui pronus est ad misericordiam benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.
Explore Proverbia 22:9
6
Proverbia 22:3
Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
Explore Proverbia 22:3
7
Proverbia 22:7
Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
Explore Proverbia 22:7
8
Proverbia 22:2
Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus.
Explore Proverbia 22:2
9
Proverbia 22:22-23
Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta : quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
Explore Proverbia 22:22-23