1
Marcus 5:34
Vulgata latina
VULG
Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Compare
Explore Marcus 5:34
2
Marcus 5:25-26
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat
Explore Marcus 5:25-26
3
Marcus 5:29
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Explore Marcus 5:29
4
Marcus 5:41
Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
Explore Marcus 5:41
5
Marcus 5:35-36
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ? Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
Explore Marcus 5:35-36
6
Marcus 5:8-9
Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine. Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Explore Marcus 5:8-9