1
Marcus 11:24
Vulgata latina
VULG
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Compare
Explore Marcus 11:24
2
Marcus 11:23
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
Explore Marcus 11:23
3
Marcus 11:25
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
Explore Marcus 11:25
4
Marcus 11:22
Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
Explore Marcus 11:22
5
Marcus 11:17
et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
Explore Marcus 11:17
6
Marcus 11:9
Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini
Explore Marcus 11:9
7
Marcus 11:10
benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
Explore Marcus 11:10