1
Matthæus 18:20
Vulgata latina
VULG
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Compare
Explore Matthæus 18:20
2
Matthæus 18:19
Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
Explore Matthæus 18:19
3
Matthæus 18:2-3
Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
Explore Matthæus 18:2-3
4
Matthæus 18:4
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.
Explore Matthæus 18:4
5
Matthæus 18:5
Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit
Explore Matthæus 18:5
6
Matthæus 18:18
Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
Explore Matthæus 18:18
7
Matthæus 18:35
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Explore Matthæus 18:35
8
Matthæus 18:6
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
Explore Matthæus 18:6
9
Matthæus 18:12
Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ?
Explore Matthæus 18:12
Home
Bible
Plans
Videos