1
Jacobi 3:17
Vulgata latina
VULG
Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
Compare
Explore Jacobi 3:17
2
Jacobi 3:13
Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
Explore Jacobi 3:13
3
Jacobi 3:18
Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
Explore Jacobi 3:18
4
Jacobi 3:16
Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
Explore Jacobi 3:16
5
Jacobi 3:9-10
In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
Explore Jacobi 3:9-10
6
Jacobi 3:6
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
Explore Jacobi 3:6
7
Jacobi 3:8
linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
Explore Jacobi 3:8
8
Jacobi 3:1
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
Explore Jacobi 3:1
Home
Bible
Plans
Videos