1
Jacobi 1:2-3
Vulgata latina
VULG
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis : scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
Compare
Explore Jacobi 1:2-3
2
Jacobi 1:5
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
Explore Jacobi 1:5
3
Jacobi 1:19
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Explore Jacobi 1:19
4
Jacobi 1:4
Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
Explore Jacobi 1:4
5
Jacobi 1:22
Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
Explore Jacobi 1:22
6
Jacobi 1:12
Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Explore Jacobi 1:12
7
Jacobi 1:17
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Explore Jacobi 1:17
8
Jacobi 1:23-24
Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo : consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Explore Jacobi 1:23-24
9
Jacobi 1:27
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
Explore Jacobi 1:27
10
Jacobi 1:13-14
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
Explore Jacobi 1:13-14
11
Jacobi 1:9
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
Explore Jacobi 1:9
Home
Bible
Plans
Videos