1
Isaias 1:18
Vulgata latina
Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Compare
Explore Isaias 1:18
2
Isaias 1:19
Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
Explore Isaias 1:19
3
Isaias 1:17
discite benefacere ; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
Explore Isaias 1:17
4
Isaias 1:20
Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Explore Isaias 1:20
5
Isaias 1:16
Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis : quiescite agere perverse
Explore Isaias 1:16
6
Isaias 1:15
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
Explore Isaias 1:15
7
Isaias 1:13
Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri.
Explore Isaias 1:13
8
Isaias 1:3
Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Explore Isaias 1:3
9
Isaias 1:14
Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.
Explore Isaias 1:14
YouVersion uses cookies to personalize your experience. By using our website, you accept our use of cookies as described in our Privacy Policy
Home
Bible
Plans
Videos