1
Ecclesiastes 8:15
Vulgata latina
VULG
Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Compare
Explore Ecclesiastes 8:15
2
Ecclesiastes 8:12
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Explore Ecclesiastes 8:12
3
Ecclesiastes 8:6
Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio
Explore Ecclesiastes 8:6
4
Ecclesiastes 8:8
Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
Explore Ecclesiastes 8:8
5
Ecclesiastes 8:11
Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Explore Ecclesiastes 8:11
6
Ecclesiastes 8:14
Est et alia vanitas quæ fit super terram : sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum : et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
Explore Ecclesiastes 8:14
7
Ecclesiastes 8:7
quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.
Explore Ecclesiastes 8:7