Chapa ya Youversion
Ikoni ya Utafutaji

Exodus 15:23-25

Exodus 15:23-25 VULG

Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum

Soma Exodus 15

Video ya Exodus 15:23-25