YouVersion Logo
Search Icon

ad Timotheum II 3

3
1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : 2erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei : 5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita : 6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis : 7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; 9sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. 14Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris : 15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia : 17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Currently Selected:

ad Timotheum II 3: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in

YouVersion uses cookies to personalize your experience. By using our website, you accept our use of cookies as described in our Privacy Policy