1
ad Romanos 4:20-21
Vulgata latina
VULG
In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
Сравнить
Изучить ad Romanos 4:20-21
2
ad Romanos 4:17
(sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt
Изучить ad Romanos 4:17
3
ad Romanos 4:25
qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
Изучить ad Romanos 4:25
4
ad Romanos 4:18
qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.
Изучить ad Romanos 4:18
5
ad Romanos 4:16
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
Изучить ad Romanos 4:16
6
ad Romanos 4:7-8
Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
Изучить ad Romanos 4:7-8
7
ad Romanos 4:3
Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
Изучить ad Romanos 4:3