1
Genesis 49:10
Vulgata latina
Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Compare
Explore Genesis 49:10
2
Genesis 49:22-23
Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum. Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Explore Genesis 49:22-23
3
Genesis 49:24-25
Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël. Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
Explore Genesis 49:24-25
4
Genesis 49:8-9
Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?
Explore Genesis 49:8-9
5
Genesis 49:3-4
Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
Explore Genesis 49:3-4
YouVersion uses cookies to personalize your experience. By using our website, you accept our use of cookies as described in our Privacy Policy
Home
Bible
Plans
Videos