YouVersion Logo
Search Icon

Exodus 1

1
1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt : 2Ruben, Simeon, Levi, Judas, 3Issachar, Zabulon et Benjamin, 4Dan et Nephthali, Gad et Aser. 5Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat. 6Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, 7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. 9Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. 10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. 11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. 12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant : 13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, 14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. 15Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, 16præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. 17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. 18Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ? 19Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis. 21Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. 22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

Currently Selected:

Exodus 1: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in

YouVersion uses cookies to personalize your experience. By using our website, you accept our use of cookies as described in our Privacy Policy